Latin
832.5 to 832.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 832.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
incorporentur simul, &fiant magdaleones. ex quibus cum opus fuerit plllulae formentur ac quantitatem nucis mus. magnae uel paruae secundum quantitatem eru ptionis quam intendis. &dimittantur per horam unam aut duas Secundum uero cauterium potentiale est, quo coniter utuntur medicantes omnes fere in marchia teruisana. Et sui ego illius recti D ficator. per hunc modum. Rec. aquae primae distillationis, sapo nis lib. j. calcis non extinctae. 3. j. opij. 3. X. bulliant simul lento igne calx &aqua usque ad terminationem ad uiscositatem: &tunc imponatur opium subtiliter puluerizatum, &compleatur eorum decoctio usque ad lapideitaten, &applicetur, ut de prae cedenti dictum est. Haec sunt per quae principalis intentio compleri potest Tertia intentio. ad tertiam intentionem conuenire TT autem possimus, praemittendum primo o portere minorare materiam secundum quòd ipsam cor tingit esse peccantem: si enim in toto peccaret corpo re, oporteret per uniuersales minoratiuas euacuationes educere. Et si quidem ex parte materierum particulare peccatum inueniretur, similiter oporteret eas partialibus appropriatis eua tuationibus educere Igitur si materia suerit in toto peccans &in uenis contenta OOEXX statim fiat flobotomia de matre uena purpurea nigra uel communi nominata. &sanguinis extrahatur copia secundum quantitatem peccantis materiae &uirtutis tolerantiam. quod quidem totum cadit sub prudentia operatiui artificis, &sub quantitate geometrica uel arismetrica necessario limitata, ut medij ciati aut duarum unc &sic de singulis. Tales enim mensurae multipliciter nariandae sunt secundum sapientis coniecturam.