# Consilia 835.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 835.5 to 835.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/835.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/835.5

Et adhuc si natura non mouet materiam hora mo tus eius quae est post materierum digestionem: tunc moue tu hora motus illius scilicet quem natura fecit & incomplete secundum expositionem primam. Aut moue tu hora motus eius scilicet expectando ad quem natura facere deberet: si pigritan do natura non faciat illum motum ut saepe contingit. Ex quo ap paret quod dum medicus euacuare uult materiam eradicatiue cum una medicina eadem specie per quam euacuauerat minora riue: melius est quod in additione gradus uel dosis parum & le uiter excedat & parcus existat quam in dosi & in gradu sit mul tum audax: ne propter audaciam suam contingat excessus in aeuacuando: quoniam melius est materiam iterato euacuare. quam ipsam exquisitissime educere: quarta primi, tertio capitulo colligendum. Euacuat autem materias calidas eradicando a remotis partiibus, electuarium succi rosarum: cuius exhibeantur. 3. iij. cum aqua lupulorum & uiolarum, iuxta illud metricum. Arteticam choleram purgat succus ipse rosarum. Materiam uero cholericam & adustam euacuare potes dando in potu, ut praedictum est, electuarij hamech descriptione maiori. 3. iij. electuarij sucei rosarum. 3. ij. uel. 3. 8. cum decoctio ne ciati unius foliculi senae. Et si materiam, cholerae commix tam euacuare uel. Recipe electuarij succi ros. 3. i. s. electuarii indi. 3. ij. misce & da in potu ut prius. Et de domesticis medicinis & securis est electuarium de dactilis quod a sapientibus nominatur diafinicon, de quo exhibeatur. 3. iij. uel. iij.s. cum aqua foeniculi, apij, uel petroselini. haec de euacuantibus eradicatiue exemplariter posita. Memora tamen quòd nullum ho rum euacuantium debet exhiberi nisi secundum conditiones fu pra tactas horae scilicet electae & secundum apparitionem digestionis. Sexta intentio. CCLAI. uero iam tempus idoneum esse Ost praedicta uidetur ut sensationem particulae patientis uigoremus cum his quae opportune administrari debeant: per quae habebitur complementum inten tionis curatiuae Et primo quidem per subtractionem causarum facientium nocumenta, ut specierum malae compositionis materialis, & malae compositionalis, & solutionis continuitatis, & aliorum quorum in superioribus satis conuenienter dogma assignatum est Secundo uero principaliter uigorantur membtorum poten ciae per restaurationem instrumentorum: ex quibus in humane corpore consistit uigor, & sunt spiritus uitales, animales, & na turales, qui sunt instrumenta uirtutum, quorum quantitas debet esse conueniens, & melior est ipsorum quantitas aucta quam diminuta.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
