Latin
838.5 to 838.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 838.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Decimumquartum simplex est caepe, quod est calidum in tertio cum humiditate superflua, &facit sodam &subeth: &nocet intellectui. Decimumquintum simplex est amomum, quod est calidum &siccum in secunda &grauat caput, &facit sodam. &est de inebriantibus &dormire facientibus Decimumsextum simplex est solatrum frigidum in primo &siccum in secundo quod stupefacit, &sodam facit. Decimumseptimum simplex est acetositas citri quae frigida est &sicca in secundo gradu, &nociua neruis. Decimumoctauum simplex est castoreum, in cuius mediinuenitur gumositas, &neruis est mala, &uehementer mordicat eos. licet calidum sit in quarto &siccum in secundo Decimumnonum simplex est allium, quod ratione euapora tionis &fumositatis multae neruos implet &caput, &facit sodam: licet sit calidum, &siccum in tertio gradu Vigesimum simplex est caro coturnicis, ex cuius comestion timetur spasmus, &thetanus, quoniam substantiae earum, uel carni eius inest haec uirtus Vigesimumprimum simplex est cussus, &est species ederae: quae licet ca. fit &sicca: nocet tamen neruis. Vigesimum secundum simplex sunt faseoli: quorum comple xio declinat ad caliditatem cum humiditate superflua: licet sub stantia sint sicci scilicet quòd complexio eorum penes passiuas qualitates, declinat ad siccitatem potentialem, &gene rat humorem phlegmaticum, multae humiditatis, faciunt uidere somnia mala, &implent caput &neruos.