Latin
842.1 to 842.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 842.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
quoniam solutio continuitatis in membris sensibilibus est sufficiens &immediata causa doloris cum mala complexione notabiliter intensa. &proprie calida quae inuenta &consecuta fuit in genu. maxime propter apostema quod ibidem consequutum fuit. uel tarditate petitio nis auxilij. uel negligentia curationis. siue propter seuitatem uul nerum quae consequitur ex parte loci. Loca enim patientia non raro imò frequentissime sunt causa spasmi &malae terminatio nis aegritudinum in eis. &proprie sicut locus iste in quo cum ac cidit uulnus magnificatur eius tumor &euentus spasmi. sicut etiam in loco cubiti. &similiter in loco iuncturarum. ut pulchrè legendum est quarta quarti. tractatu primo. &capitulo secundo. cuius exordium est. Membra in quibus cum uenerit uulnus magnificatur ibidem tumor. Verum cum principalis &prima causa aegritudinis genu istius uiri iam sit securata: quoniam uulnus eius sanatum est ut sensus ostendit oportet inuestigare in uiro isto primo quidem causam doloris qui remansit in genu eius. Secundo uero quare magis remansit dolor in parte contraria parti, quae uulnerata fuit quam in parte uulnerata. Ex quorum fundamento speculanti poterit apparere ingenium curationis doloris qui remansit in genu suo Et liquidem gratia primi dicendum, quod dolor qui remanfit in genu ipsius est propter debilitatem digestiuae &uitalis uir tutis illius membri. Cum enim genu sit membtum uitali uirtis te &naturali debile satis: eo quia notabiliter elongatum est a corde &ab hepate, deferentes eas arteriae &uenae exiguae sunt &tenues: non est mirabile si malae complexio frigida quae fixa remansit in genu suo sit causa generationis male complexionis fientis subito alterantis &sint immediata doloris causa, neque enim aliqua mala complexio fixa aut paulatine alterans est im mediata causa doloris, ut patet secunda primi. capitulo de causis uniuscuiusque doloris Quod uero propter malam complexionem quae est causa ge nerationis &congregationis materierum in membris sensibilibus genu accidere possit dolor in eo propter solutionem cor tinuitatis manifestum est. Materiae enim tales infusae uillis ner uorum sensibilium qui ramificantur a musculis focilis coxae in plent &tumefaciunt praedictos uillos. unde in eis efficiunt extensionem quae est species solutionis continuitatis. quare in ge nu istius uiri diu perseuerauisse dolorem demonstrare satis est facile. cum hic concurrant duae doloris causae . s.