# Consilia 847.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 847.5 to 847.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/847.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/847.5

igitur est tremulus: & sic distinguitur a saltuoso & ie ctigatiuo motu Sequitur sexto ex hoc fundamento intelligi posse uigilias abundantes esse in hoc uiro Sequitur septimo cognitio causae squaliditatis coloris eius, & apparentia faciei tornatilis in eoSequitur octauo inuentio causarum uniuersalis debilitati huius uiri tam in uirtute uitali quam animali quam naturali eius. Et sequitur nono, hunc uirum sollicitum esse debere, & festinanter ad sui curationem Et sequitur ultimo, ex hoc fundamento elici posse ingenium & instrumenta curationis eius. Cum enim in eo sit aegritude de substantifica inanitione membrorum, oportet ipsam curari per subflantisicam resumptionem, & non per euacuationem quae ingenia & instrumenta curationis subsequenter aperiam II. De regimine eius per sex res non naturales. Cap. itaque prius est per regimer Iscurrendum sexrerum non naturalium eò Lueniens ei. Et licet uiro occupato negocijs exterioribus uel familiaribus non sit bene possibile consequi particularem administrationem omnium quae sibi necessatia forent propterea, quia operatiua pars medicinae ad se uocat uirum liberum a praedictis, tamen quantum rationi uidebitur magis con sonum aliquid de illis ad memoriam reducetur. Euitet igitur iste uir mansionem & moram in aere frigido & sicco aquiloni multum detecto uel exposito. Similiter etian effugiat mansiones frigidas & siccas & prope ualles & decursus aquarum & in locis infimis positas, licet enim humectatione indigeat, tamen qualitatiua humectatio excellens non est conueniens propter debilitatem uirtutis quae praeparat homi

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
