Latin
848.5 to 848.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 848.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
uero re non naturali scilicet pro debita Proultima electione ciborum &potuum, &praemit tendum primo: quòd quia uir iste indiget restauratione magna: necesse est cibaria &potus taliter operantia administret tur in eo: &quia non posset multorum ciborum quantitatem digerere propter debilitatem uniuersalem totius corporis &particularem stomachi ipsius: ideo cibaria de quantitate continua transmutanda sunt ad quantitatem discretam. unde melius est ei quater in die aliquid accipere quam solum bis. Spar gere enim proculdubio cum debilitate uirtutis est melius: ut col ligendum est prima quarti. &quarta primi. capitulo primo. &affo. prima. Si igitur hora decima quarta uel decima quinta diebus hyemis accipiat aliquid de iusculo hordei cum brodio pulli facto, aut de panico cum uino dulci: aut unum uel duo oua recentia cum nebulis bene zuccaratis, erit ei ualde conueniens &accepta hac resumptione per duas horas, post comedat ali quid solidius: ut panatellam &oua cum mica panis in brodie pinguis pulli bene cocta, aut pultes de farina cicerum ru. aut de s mula, &de carnibus laudabilibus bonum erit. Et post hanc se cundam cibationem per. iiij. horas bibat scutellam unam brodij pulli, aut carnium quae infra dicentur cum zuccaro, &uitellis ouorum, aut uipam accipiat in uino dulci cum altera sui medietate de aqua cocta erit ei utile. Et post hanc refectionem tertiam per horas. ij. uel in. iij. accipiat in hora sua laudabi liores cibos infra dicendos, non dubito hoc regimen sibi esse conuenientissimum magis quam haberi possit Eligat igitur panem purissima farina bene coctum &fermentatum unius uel duorum dierum ad plus Carnes conueniunt ei pullorum pinguium &anatum pinguium iuuencularum &columborum umius mensis. Et de quadrupedibus laudabiles sunt carnes haedorum &agnorum lactem tium suo tempore, uitulorum lactentium suo tempote, &castra tinae iuuenculae, porcellorum paruorum recentium tam domesticorum quam siluestrium, &carnes capreoli essent sibi omni tempore utiles.