Latin
CONSILIVM
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 85-3
Unproofread scanNot analysed yet
tus, uel eius operationibus De fluxus phlegmatum a capite ad inferiora. Debilitas in omnibus fere articulis. diuiditur autem Con. in capitulum unum prohemiale, &duos tractatus curatiuos. Capitulum prohemiale inuestigans accidentia, &causas eorum clementia, &lissima pie Axid tas uenerandae memoriae, ex celsa benignitas, &generosa uetustissimorum illustrissimorum patrum progenies Se renissimi, ac illustrissimi principis domini ducis Lodouici comitis palatini Renensis grauiaque, &numero plura accidentia quae in ipsius illustrissima dominatione uidentur me compellere quantum ex ingenio colligere potui, ut regime debite commensuratum in non naturalibus, &medicinalibus si bi conscribam, quo diuina interueniente gratia tantis &tot alle uiari possit accidentibus: uidentur enim numero sex accidentia principaliter ipsum molestantia. Primum est dolor capitis. Secundum est conturbatio, uel corruptio in somno. Tertium est corruptio in sensibus interioribus. Quartum est nocumen tum diminutionis, &corruptionis in sensu auditus uel eius oprationibus. Quintum est defluxus phlegmatum a capite quandoque faucibus, quandoque rizae, quandoque pectori rheumati zans. Sextum est debilitas fere in articulis omnibus maxime tamen in inferioribus articulis ab anchis usque ad pedes. Si qua aut accidentia alia his inueniuntur complicata, utpote raucitas, appetitus diminutio, digestiuae debilitas, &uentositatum in omnibus uisceribus magna quantitas: omnia haec ab eadem uidentur pendere radice, &eisdem ingenijs curari posse. accidentium omnium &si particulaHorum aut em res causae aliqualiter diuersae assignari possent; ab una tamen generali omnium ipsorum effectiua can prouenire uidentur, ut a mala complexione cerebri frigida &humida quae siue a principijs generationis siue a tempore talis existat ualde facile plurimis ex signis declarari potest. Primo quidem tactu in partibus capitis, &annexis frigiditas cum mollicie notabiliter percipiuntur. Secundo uero ex his, quae a capite deciduntur superfluitatibus. est enim materierum phlegmaticarum, quae aquosae &mucosae sunt, &quandoque grossiores continuus a suo capite fere defluxus. Adhuc etiam ex colore faciei, &capillorum, &ipsorum tenui tate, paucitate, &reliquis hoc uideri potest Amplius ex operationibus animalium uirtutum, &naturalium. Iterum ex paucitate carnis, &cutis raritate, &subtilitate cra nei maxime in caluaria hoc liquere potest Adhuc etiam ex nauseatiuo sermone uel uoce Item ex capitis grauitate uentositatibus, &pluribus alijs Ex quorum genere signorum assumptis probari posset rationibus Erit igitur illa mala complexio aegritudinis, &omnium illorum accidentium praedictorum effectiua causa: nam ex debilita te in cerebro ipsius, uel ex mala complex ione sine materia, quòd non credo, aut raro contingere poterit dolor in toto capite pro ueniens, aut ex mala complexione cum materia frigida &humi da uel sibi proportionatis uentositatibus, &uaporibus in medul la cerebri, &in utrisque panniculis, &neruis a cerebro orientibus credo caput eius diuersis dolore partibus.