# Consilia 850-2

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/850-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/850-2

Diuiditur autem consilium in partes trespars unicum capitulum continens dispositiones Prima praedictas inuestigat uenerandi patris T si dispositio gomini Daniels de Crasoldo dignissimi decani Vtinensis uarijs accidentibus complicata sit, solum tamen in hoc tangam illa quae principali ter ad se curam trahentia & uertentia sunt; ex quorum remotione tanquam saeuiorum aliorum accidentium cura faciliter consequitur. uniuersa complexio eius a medio recedens Est itaque per augmentum frigiditatis & siccitatis in toto, quod quidem ex multis deduci potest, primo quia omnes fere partes corporis ipsius tactu frigidae percipiuntur. Sed uerior regula iudicandi de excessibus qualitatum est sumpta a tactu. tertio conclusionum, capitulo tertio.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
