Latin
Cap. II
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 853-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. tis. in praecedenti capitulo scripta sunt X his quae apparet quòd aer inclinari debet Ead caliditatem in secundo gradu notabiliter eleuatus, ut aduersetur frigiditati utrique: &inclinare debet ad humiditatem primi gradus: cum occidentali tamen siccitate remissa uel aliquali in ipsam impressa. exemplum huius est: sicut aer uernalis esset cuius complexio in comparatione ad alia tria tempe ta anni calida est &humida. In tali aere ponetur exiccatio accidentalis accendendo ignem L in locis habitationis factum ex lignis lauri iuniperi abietis pe mi &similium: aut fiat fumigatio ex mirra, storace, laudano, sandaraca, thure, ligno aloes &similibus: aut cum hoc composito. Recipe colofoniae. 3. ij. thuris, masticis, gariofil. ligni aloes, aspalti, sandaracae. an. 3. 5. pul. omnia simul: &ex hoc puluere carbonibus ignitis asperso bis uel ter in die suffumigetur locus habitationis: aut saltem fiat ut detectus aspectui meridio nali in quem radij solares libere ingredi possint &recipiantur Omnino autem euitetur habitatio in cameris terraneis pre pe decursus aquarum, uel habentes aspectum ad septentrionalem plagam, &occidentalem, &minime locus habitationis eius sit in ciuitatibus magnarum humiditatum prope ualles &corruptas aquas existentes: uelut in ciuitate Aquilegiae &similibus. De annexis aeri euitet stationem in uentis, &proprie frigi dis &humidis, &caput suum biretis &infulis agninis pellibus suffultis, uel de dorsibus uariorum, uel aliis bene calidis muniatur: &faciat sibi dyploidem suffaltam agninis pellibus bene c lidis, quam portare debet a principio mensis sequentis octobris usque ad mensem aprilis. &in memoria tua sit omnes tecturas capitis saepe sub sole, &ad ignem exiccare facere. De regimine eius per exercitium.