# Consilia 853

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/853
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/853

unde non gene rabuntur phlegmata multa: necesse inquam erit peruenire ad finem laudabilem: eo quia ex una parte phlegmata prius genita paulatine consumentur, & ex alia parte non ita augmentabuntur. igitur hic erit laudabilis curandi modus Secunda uero opinio in hac materia inuenta administrentur ea quae siccant cum calefacientibus et humectantibus mixta. ta lia enim aduersabuntur lapsui fri. et sicco per caliditatem et hi miditatem: et contrariabuntur humiditatibus accidentaliter augmentatis. igitur erunt conuenientia. Dicunt secundo taliter opinantes, quòd de numero istorum instrumentorum unum in operatione non impedit alterum eo quia discretiua uirtus se parat inter ea transinittendo calefacientia et humectantia ad lapsum fri. et siccum, et exiccantia digerendo ad lapsum humidum accidentalem. Tertia uero opinio in hac materia dixit, quòd in tali diuersorum lapsuum complicatione securius est procedere indicandosprimo ab eo siue cuius remotione alia curari non possunt sed lapsus fri. & hu. accidentalis a multis phlegmatibus proueniens prohiberet debitam reductionem lapsus trigidi & sicci. igitur prius remoueri debet lapsus accidentalis, quam debeat lapsus naturalis permutari. Et si diligenter speculando conside res inter opiniones istas inuenies ueritatem. Si . n. ad tantum at gmentatae fuerint humiditates ut naturalem calorem per modum dimi nutionis uel suffocationis a suis operationibus impediant patet quòd tertia opinio ueritatem dixit. Si autem immisso augmento humiditatum accidentalium stat lapsus frigidus & siccus: patet quòd prima opinio ueritatem dixit. Si autem cum hu midi tates accidentales non fuerint in multa quantitate aucta neque multum diminutae: sed satis mediocriter in augmento se habeant: patet quòd opinio secunda dixit ueritatem .s. quòd cum caliditate & humiditate permisceri debent exiccantia: ut prius dictum est: & sunt loca ista altissimae speculationis. in quo rum comprehensionem peruenire non potest nisi ille, qui in principijs medicinae notabiliter instructus fuerit: licet etiam haec melius ore proferantur quam opere perficiantur. propter C quod cum in uiro isto uideam lapsum fri. & siccum cum augmento humiditatum non ualde excedentium neque diminutarum: eri gendo consilium sequar opinionem secundam cum omnibus in strumentis tam medicinalibus quam assumptis a rebus non naturalibus permixtionem administrando: ut nunc sequitur al aere incipiendo, De electione aeris in hac dispositione conuenien

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
