# Consilia 856.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 856.5 to 856.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/856.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/856.5

De administratione purgationis huic uiro conuenientis a medietate mensis februarij usque ad medietaCap. tem iunij. contemplando ex praedictis apparet, Iligenter quòd uir iste indiget euacuatione ma Eterierum melancolicarum quae naturaliter in eo multipli cantur: & phlegmaticarum quae per accidens propter debilitatem digestiuae multiplicantur in eo. igitur in quocunque mensium iam praemissorum, & maxime mense martij aprilis uel maij a sexti die lunaris usque ad 25. eius euacuetur secundum hunc modum. Rec. thimi, epithimi, foliculorum senae. an. 3. 5. turbith electi, hermodactilorum, an. J. ij diagridij. gr. v. salis indi. gr. iij. aquae cupa. 3. j. 8. aquae buglol. 3. 1ij. fiat omnium praecalefacta aqua in fusio per diem naturalem. deinde calefiant: & facta expressione praedictae colaturae addatur cassiaes. de sua canna extractae nouiter. 3. v. & totum assumatur in potu in aurora calefactum, & dor miat post horam. & post quintam horam accipiat ciatum unum plenum aquae hordei calefactae & zuccaratae: & primo per unam ho ram prandeat. Sequenti uero die accipiat hoc digestiuum in prae dicta hora, quod calidum conrinue: diebus octo. Cuius descriptio. Reci. fit. de epithimo. 5. i.sir. de sticados. 35. s. aquae buglossae & mellissae. an. 3. i. misce. Nona uero sequenti die hora praedicta de minoratiuo & conditionibus eiusdem obseruatis accipial has pillulas. Recipe pillularum indarum, pillularum de lapide lazu. pillularum cochiarum. an. J.i. cum succo rosarum, fiant pil lulae septem. & exhibeantur. Quoniam saepe tempore assumptionis siruporum uenter patientis solet esse stipticus: & tunc non conuenienter operantur digerentia: ideo describam pillulas istas, de quibus tempore ipsorum: imo quolibet alio gratia subductionis uentris ante cenam parum potest accipere unam uel duas, & excusant a labore clisteriorum. Recip. alo. epat. ele. 3. ij. aga. electi. 3. ij. sal. indi COLAIIIA. D. ij. polipo. epithi. an. J. ij. dyagridij. 9. 5. infundantur haec omnia in succo boraginis & uiola. an 5. ij. & exponantur ad solem, ita ut exiccentur, aut saltem sub tegula exiccentur: & ita tribus uicibus renouentur succi. de illa igitur materia tota cum. 3. 5. ci namomi & tantundem masticis. fiant pillulae de omni. 3. vj. & exhibeantur ut supra. De modo rectificandi cerebrum in hoc uiro. Cap. II. etiam communicat intem JOc electuarium tionem ad malam complexionem frigidam & siccam totius corporis: & debet esse usus eius omni mane in aurora accipiendo de ipso quantitatem 3. iij. deglutiendo absque alia mixtione.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
