# Consilia 86.6-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 86.6 to 86.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/86.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/86.6

Ex eius uero diminutione stultitia, ex eius ablatione dementia facile sequi posset, ut tertio de accidenti & morbo secundo cap tulo colligi potest. Verendae quidem & omnino effugiendae d spositiones hae quemliber sapientem ad earum temotionem pro mouere debent. Accidentis uero quarto loco supra tacti facile causae patere possunt: mala enim complexio frigida, & humida, aut frigida tan tum, aut humida tantum facile in disponere possunt organum auditus ad debite operandum: cum ipsa fuerit possidens partem an teriorem cerebri in duobus eius lateribus, & in loco originis quin ti paris neruorum, in quo ponitur principium auditiuae potentiae, ut prima primi doct. 5. summa 3. & cap. 2. colligendum. unde ibidem auditus in 5.s. pari neruorum, & parum supra. Cui quide origo est a duobus cerebri lateribus. Siue igitur ab hac mala conplexione indisponantur nerui quinti paris, uel organum auditus ex parte qualitatum primarum, ut quia nimium humectentur, ca lefiant, infrigidentu, & exiccentur, similiter ex parte qualitatum secundarum, ut quia indurent, & exasperantur, & aliter indisponantur, siue propter paucitatem spiritus sensitiui ad organum au ditus transire debentis, siue propter indispositionem eius. Pro pter complexionem, aut aliam efficientem causam haec contingere facilem operationibus auditiuae potentiae nocumentorum species diuersae demonstrari possunt. Cum propter siccitatem pri uatiuam, uel positiuam organum auditus reddatur magis sonorum debito perceptiuum leuiter tinnitus, & sibilos ad haec sequi deduci potest. Cum a mala complexione frigida, uel ab humiditate, uel spirituum defectu obtusum redditur organum in sensu auditus diminotionem euenire oportet. Cum autem haec omnia aut horum plura multum augmentari contingunt ablationis auditus causae facillimae comprehenduntur: omnis enim immodera ta storacis calamitae. 3.i. galliae muscatae. 3. s. camphorae. 3. ij.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
