Latin
866.1 to 866.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 866.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius causa potuit esse: aut multarum aegritudinum aduentus: aut euacuationum multitudo, &per plura loca facta: aut excessus in ci bis &potibus, uel in aliqua de rebus non naturalibus, proptet quae contigit phlegmaticas humiditates per uiam indigestionis in eo fuisse congregatas, siue contigerit hoc propter retentionem eucuationis a natura intentae &sibi consuetae. uelut fieri solet per ho morrhoidas per fluxum sanguinis a naribus &per flobotomias. A qualicunque igitur de numero harum causarum contigerit: sensus ostendit in eo esse augmentum humiditatis non solum a sanguine, sed etiam a phlegmatica materia satis aquosa &sibi commixta, Mult tudo . n. sputaminis &reumatum saliualium &catarralium a cap te descendentium, &frequentia sudoris &multitudo sudoris eius &aquositatis urinalis, &corporis lassitudo quantum ad motus ex teriores, omniam demonstrant prędictarum humiditatum augmentum in ipso Vnde ex his facile uideri potest causa catarrizantis materiae a capite ad os ad pectus propter multitudinem euaporationis ab inferioribus partibus ad ipsum caput prouenientis. Et ad huc etiam propter obtusionem innati caloris a uaporibus &multitudine humiditatum: propter quod cerebrum ipsum in di gestione propria &in regimine talium materierum notabiliter est debilitatum. Et nisi uir iste in flore suae aetatis: quia in consistentia positus esset: ualde paratus est ad aegritudines neruorum &capitis: ut opilationum, arteticae, reumatum &similium At uero iterum ex praedicto fundamento facile intelligi potest debilitas appetitus &digestionis in eo iam propter diminutam esse caliditatem per uiam suffocationis à multitudine ua porum &materierum prouensentis. unde nisi uir iste regimine discretionis conuenienti regatur cum paucitate &subtractione ciborum &potuum, ut iam incepit, sanitas eius &consistentia intantum, &ita frequenter esset permutabilis, quòd melius neu ter decidentiae aut tertij significati denominari deberet: propter quod idem non debet admirari si frequenter alteratur a sanitate in aegritudinem uel neutralitatem; ut iam praedictum est.