# Consilia 866.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 866.1 to 866.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/866.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/866.1

Cuius causa potuit esse: aut multarum aegritudinum aduentus: aut euacuationum multitudo, & per plura loca facta: aut excessus in ci bis & potibus, uel in aliqua de rebus non naturalibus, proptet quae contigit phlegmaticas humiditates per uiam indigestionis in eo fuisse congregatas, siue contigerit hoc propter retentionem eucuationis a natura intentae & sibi consuetae. uelut fieri solet per ho morrhoidas per fluxum sanguinis a naribus & per flobotomias. A qualicunque igitur de numero harum causarum contigerit: sensus ostendit in eo esse augmentum humiditatis non solum a sanguine, sed etiam a phlegmatica materia satis aquosa & sibi commixta, Mult tudo .n. sputaminis & reumatum saliualium & catarralium a cap te descendentium, & frequentia sudoris & multitudo sudoris eius & aquositatis urinalis, & corporis lassitudo quantum ad motus ex teriores, omniam demonstrant prędictarum humiditatum augmentum in ipso Vnde ex his facile uideri potest causa catarrizantis materiae a capite ad os ad pectus propter multitudinem euaporationis ab inferioribus partibus ad ipsum caput prouenientis. Et ad huc etiam propter obtusionem innati caloris a uaporibus & multitudine humiditatum: propter quod cerebrum ipsum in di gestione propria & in regimine talium materierum notabiliter est debilitatum. Et nisi uir iste in flore suae aetatis: quia in consistentia positus esset: ualde paratus est ad aegritudines neruorum & capitis: ut opilationum, arteticae, reumatum & similium At uero iterum ex praedicto fundamento facile intelligi potest debilitas appetitus & digestionis in eo iam propter diminutam esse caliditatem per uiam suffocationis à multitudine ua porum & materierum prouensentis. unde nisi uir iste regimine discretionis conuenienti regatur cum paucitate & subtractione ciborum & potuum, ut iam incepit, sanitas eius & consistentia intantum, & ita frequenter esset permutabilis, quòd melius neu ter decidentiae aut tertij significati denominari deberet: propter quod idem non debet admirari si frequenter alteratur a sanitate in aegritudinem uel neutralitatem; ut iam praedictum est.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
