Latin
876.1 to 876.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 876.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CCLAIA. tia sunt proprie aegrotantibus actu. Similiter etiam uir iste non indiget penitus regimine conseruatiuo. tale enim proprie coni petit inculpate sanis. Ideo cum iste uir aptus existat cadere in aegritudines: nondum tamen incidit in eas. Ideo indiget regimine partim conseruatiuo sanitatis actualiter existentis: partim uero praeseruatiuo a casu in praedictas aegritudines. propter quod regimen eius debet esse complexum ex conseruantibus &praeseruantibus causis . s. partim per similia, &partim per con traria fiendum. Et quia ratione sanitatis indigeret calefacien tibus: ratione uero aptitudinis aegrotandi, indigeret his quae prohibent augmentari in eo repletionem &minorarent praeexistentem plenitudinem quae attinere deberent infrigidantibus &exiccantibus. Et cum magis promoueant mentem medici conseruatio sanitatis quam praeseruatio ab aegritudine qua nondum euenit: idcirco regimen eius fundari debet super applicatione rerum calefacientium &exiceantium &minorantium materias, &cum humiditas respectu caliditatis amplior existat in eo, idcirco instrumenta exiccantia potentiora debent esse. unde ea quae calefaciunt corpus in primo gradu &prima mansione secundi rationabiliter conueniunt ei: sicut eaquae sicca sunt in secundo conueniunt ei Itaque modus processus erit in assignando regimen per res non naturales calefacientes corpus &exiccantes modo praedicto. Demum autem gratia complementi operis ponentur aliqui canones &instrumenta curationis quarundam aegritudinum. quae facilius in eo euenire possunt dum eueniunt. Itaque ciuitas, locus, &camera habitationis eius sint expo sita orientali aut meridionali aspectui in quibus caliditas notabilis inuenitur magis quam in locis septentrionalibus &occidentalibus secundum partem. &sit domus aedificia habens non antiqua neque de nouo constructa, &caueat habitare camera testudinales reuolutiones habentes. nec conueniunt ei loca aqua uel decursibus aquarum uel fontibus propinqua, nisi fuerint a terra multum eleuata, &in aspectibus praedictis posita super montibus Et siquidem camera taliter conditionata non possit haberi: artificialiter praeparetur tabulis abietis aut laricis aedificata aut in ea saepe magnus accendatur ignis factus ex lignis quercus, lauri, pomorum, iuniperi, abietis, aut sarmentorum uitis, aut saltem praeparetur in camera stufa sicca, &caueat a conuersatione in loco ubi accensi fuerint carbones, qui non fuerin prius combusti, ita ut uapor malae qualitatis consumatur, quo homo non raro interemptus est.