# Consilia 878.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 878.5 to 878.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/878.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/878.5

in secundo gradu dicens, quod est calida cal ditate manifesta, & parum stiptica. Et eadem sententia eligi po test ex sermone Diosco. cap. de elilisfago, quicquid tamen sit caput, stomachum & membra nutritionis confortat, ut experimentatores probant Vtilis etiam est uobis usus foeniculi, prouocat .n. & diuertii aquositatem a stomacho, & magnum iuuamentum affert uisui, & tollit nocumenta corruptionis eius, de quibus in praecedenti cap dictum est. Cauendum tamen est a frequentia & multa quantitate eius ne corpus inflammet, est enim calidum in tertio & siccum in primo, octauo de simplici medicina in proprio cap Similiter & petto. in cibarijs collaudandum est uobis propter diuersionem per urinam, & exiccationem quam efficit, est .n. calidu & siccum in astantia secunda, octauo de simplici medicina. licet Auic. ponat ipsum calidum in primo, & siccum in secundo, lau datur .n. plurimum conuenire stomacho & capiti. Ruffus tamen scripsit quod petro. nocet stomacho attrahendo materias ad ip sum acutas aliunde, sed intellexit de apio, si bene confideretur litera Auic. secundo canone cap. de apio. nam petro. est species apii, & de eo determinatur in cap. de apio, ut patet secundo canone, & octauo de simplici medicina allegatis capitulis uigesimotertio continentis cap. 63. Et a Serapione simplici 264. Iterum & mentae usus uobis in cibariis conueniens est. Ef n. confortans stomachum, & calefaciens sedat singultum, & di gerit, & prohibet uomitum phlegmaticum, secundo canone in proprio cap. & idem scribitur 23. continentis simplici 732. Ser pillum etiam ualde conueniens est uobis in omni cibario calidita te & prouocatione quam facit, & aromaticitate sua conueniemest caliditati stomachi & principalibus membris, & numeratur a Serapione inter medicinas cal. & sic. in tertio. Auic. tamen posuit ipsum cal. & sic. in secundo, ut patet in cap. de nemen Multum etiam laudo uobis rosmarinum, conuenit .n. calid tate stomacho cordi & oculis, ut patet per Serapionem in aggregatore, capitulo de lagetalmarienMaiorana etam utillima est uobis, calefacit .n. & exiccat in tertio, & habet uim attenuatiuam & dissolutiuam, ut octauo colligiOCLXXIIXX.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
