# Consilia 879.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 879.1 to 879.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/879.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/879.1

tur de simplici medicina, aperit etiam oppilationes cerebri, & cov fert doloribus capitis a phlegmate & a uentositate uenientibus, secundo canone in areola membrorum capitis. Basilicon etiam gariofilatus conueniens est uobis. est enin calidus & siccus in secundo, secundum Serapionem in aggrega tore, capitulo de beremgemisch Anetum uero ex parte complexionis eius conuenit uobis, est enim calidum in secundo gradu longo aut in tertio breui, & sic. in secundo in principio eius, ut sexto de simplici medicina proprio cap. colligendum, & per gradum secundum longum ij sum intellige esse ca. in fine secundi, & cum dicit in tertio bre ui, intellige in prima mansione, sed quia tamen ipsum est matura tiuum humorum frigidorum sedatiuum doloris & carminatiuum uento sitatum, ut patet secundo canon, proprio cap. ideo conuenit uobis Bleta uero, quae est in communi usu, compositas habet uirtu tes, nam bleta coloris obscuri cum quibusdam maculis rubeis declinat ad siccitatem & ad caliditatem. Alba uero ad frigiditatem & humiditatem quandam, quia tamen in omnibus aqueitas est coniuncta cum nitrositate quadam, per quam est lenitiua lenitur solutiua oppilationum hepatis aperitiba: ideo uobis conuenire patet, & proprie cum foeniculo, petro. et similib. calidis Isopus uero iterum conueniens ualde uobis, et proprie quia est de medicinis capitalibus et pectoralibus calidis, et est de sublimioribus rebus quae inueniantur ad aegritudines pectoris es catarrorum frigidas, purgat .n. pectus a meteriebus illis, et nim dificat canales pulmonis: remouet dispniam, et omnia nocumenta anhelitus, et est de medicinis calidis et siccis in tertio gradu, licet quidam ponat ipsum in secundo gradu. Sed isti ultimi intelligunt de molli et recenti. Caules etiam non uitupero uobis cum sint cal. in primo et sic. in secundo, laudantur autem proprie quia maturant, leniunt et exiccant, et prouocant, secundo canone in proprio cap. Mirabile tamen scribitur de eis uigesimotertio continentis, simpl ci 65.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
