# Consilia 901.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 901.1 to 901.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/901.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/901.1

Secundum uero ad hanc intentionem es puluis hic super bregmate aspersus omni sero. Rec. macis. 3. ij. gariosil. 3. ii. ambrae orientalis. J. s. puluerizentur per se, & com misceantur. deinde cum uadit ad lectum superapponatur semper deponendo primum, quando reponit secundum. Tertium uero bonum capitis confortatiuum est, ut in sero apud somnum deglutiatur granum unum sicut cicer electi & gummosi thuris, aut saltem tria genera cubebarum. Quartum instrumentum est ut per duas horas post cenam omni septimana bis comedatur unus mirobalanus chebulus. De confortantibus uero stomachum sunt saepe deglutire per horam ante cibum granum unum masticis. Secundo post cibum comedere. 3. 5. diacitoniten zuccharini confecti cum modico ma cis. Tertio uero est saltem per unum mensem omni mane per quattuor horas ante cibum deglutire coclear unum xilobalsami conditi, & est notabile medicamen ad suas dispositiones om nes, & non solum ad stomachum. De membris uero aliis quae plurimum effundunt materias ad renes eius majus est hepar & fortius aliis. licet . n. respectu medii generis in hoc uiro ipsum existat ampla caliditate & hu miditate eleuatum, in eo tamen aut per colligantiam eius ad renes uel stomachum siue sit propter ampliorem esse in ipso hurmiditatem quam sit caliditas per accidens, in eo generantu & congregantur phlegmata per uiam indigestionis, & adhuc fortius; si multa materia sanguinea generaretur in eo absqu peccato qualitatiuo, tamen propter solum augmentum quant tatiuum debilitari posset digestiua potentia hepatis, ut ex pri cipijs theoriae medicinae demonstrari posset. A qualicunque itaque harum causarum uel ab omnibus aut pluribus earum co tingat manifestum est quod in hoc uiro generantur & congregantur phlegmata multa, propter magnam propinquitatem concaui hepatis ad renes per colligantiam materiae illae in renibus multiplicatae effusae ab hepate. Et si contingat materias istas antecedentes in uenis contineri, ut ad plurimum fit uolo re gimen ipsarum esse positum per ea quae de euacuationibus per phlobotomiam in intentione prima scripta sunt.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
