# Consilia 904.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 904.5 to 904.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/904.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/904.5

postea specie bus additis fiat cerotum unum magnum contegens totum stomachum a granato usque ad umbilicum, & portetur ibi, & ad plurimum temporis rectificat stomachum eius in appetitiua & digestiua communi, & propria eius, & de hoc regimine generali huius generosi uiri sufficere potest pollicitis cum ueritate satisfaciam discurVt autem ram nunc aliqua remedia describendo appropriata accidentibus, quae supra posita sunt. Primo inquam fiat compositum hoc. R. litargiri rubei. 3. ii.t tiae praeparatae prius candentis & extinctae trigesies in urinan infantis. 3. iij. amili de hordeo. 3.j. olei rosarum. 3. viij. effundan tur ad mortarium, & terantur, & ultimata contritione supereffundendo eis alternatim aceti coclearia. X. acutissimi dico. dein de adhuc commixtione facta supereffundatur oleum rosatum .i. & iterum secundo effundatur acetum ex interuallo facto. ite rum supereffundatur oleum rosatum octies uel decies uehemen ter conterendo usquequo tota materia inflabitur & spumificabi tur. Cum ergo cessabit a spumificatione & inflatione praedictis supereffundatur camphorae subtilissime tritae. §. 1. 8. diu iterum conterendo, & fiat linimentum, de quo frequentius facies tota cooperiatur cum uadit ad lectum. abseindit enim phlegma salsum faciei ignem persicum & sacrum acoras & multas alias faciei defoedationes. Haec sunt remedia ex Galeno accepta primo. X. tractatuum. Pro descensu uero materierum a capite ad partes oris praemissis purgationibus praecedenti particula descriptis, fiat oris huius uiri collutio cum hoc medicamine tepido mane octo ue decem diebus distanter a prandio per duas horas, & eodem mo do ante cenam. Rec. sumach, granorum mirti, coriandri praeparati cum aceto, masticis, corallorum amborum. an. §.i. aqua sublimationis corticum nucis recentium lib. ij. terantur medicinae subtiliter, & bulliant cum praedicta aqua usque ad medieta tis consumptionem: deinde colentur, & ex ipsa fiat collutio aut gargarisma si uelis.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
