# Consilia 910.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 910.1 to 910.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/910.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/910.1

De his uero quibus fercula condiuntur dicta sufficiant dicendum primo, quod legumini De leguminibus omnia quae multum digestioni re sistunt, & uentosabilia sunt, & uentosatiua materierum omnino dimittantur, & ea quae sanguinem grossum & oppilatiuum efficiunt, & melancholicum, ut sunt lentes, faseoli, fabae, cice ra al. pisa & consimilia De laudabilioribus uero eligenda sunt cicera, leuiter .n. sunt inslatiua, & exhibent nutrimentum aperitiuum, & uiarum la uatiuum, sed non comedantur in principio neque in fine ciba tionis, sed in medio eius secundo canone cap. de cicere Panici uero usus in uobis placet. licet enim sit frigidum in primo, tamen quia siccum in secundo uobis confert, ipsum .n. parum nutrit, & propter suam lenitatem & siccitatem & prouoca tionem urinae quam facit, placet mihi, collige hoc uigesimopr mo continentis, simplici 199 Laudo enim similiter uobis risum est enim calidum in pri mo, & siccum in secundo, & conuenienter nutrit & ex ecat. uigesimoprimo continentis ca. 126. Et licet habeant aliqualem sipticitatem, ut patet octauo de simplici medicina in suo cap illa tamen seuis est, & non nocent Ordei uero & iusculorum ex eo conditorum usus non placet! nec enim unquam euacuatur a uentositatibus seu uentosatione propter quam nocet stomacho etiam relaxando ipsum, & hu mectaret uos amplius quam oporteret, & caput etiam ledit ipsum infrigidando & replendo uaporibus, propter quod hordeacei sunt me dici, qui adeo frequentant usum eius sine optimo fundamento. autem dicendum primo, quod olera om De oleribus nia quorum complexio declinat ad humiditatem & frigiditatem omnino euitari debent, propter quod portulaca, lactuca, bleta, spinachia, cucume. & anguria, & cucui bita dimittantur a uobis. Si tamen quandoque accipiantur ex eis, parum accipi debet, & commisceri semper calidis exiccatiuis, ut foeniculo petro. mentha, ysopo & consimilibus Propter quod olera conuenientia uobis sunt quae calida sunt in secundo, & sicca in eodem, quae habent apertionem non ua de magnam quae in frequenti usu laedunt renes. De conuenientibus ergo est saluia, de qua licet non inuenia tur ab Auic. capitulum secundo canone, de ipsa tamen tractauis Serapio in aggregatore simplici 329. numerans eam inter medicinas cali. & sic. in secundo gradu dicens, quod est calida cal ditate manifesta, & parum stiptica. Et eadem sententia eligi pe test ex sermone Diosco. cap.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
