# Consilia 920-2

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 920. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/920-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/920-2

Cregius, uir dominus Bartholomeus de Valamarana laborat dispositione quae uere neutralitas denominari debet. non enim operationes corporis eius sunt incolumes, nec etiam sensibiliter lesae ideo dispositio eius neutralitas est. & non quidem est neutralitas primi significati. propterea quia corpus habens eam est uere medium sanissimi corporis & aegerrimi: non quidem quod tale non participet sanitate & aegritudine. quia illud est simpliciter impossibile. sanitas enim & aegritudo sunt passiones humani corporis uiuentis. sed corpus medium existens sanissimi corporis & aegerrim dicitur tale: quoniam non participat sanitate neque aegritudine a quibus denominabile sit tale Est autem praedicti uiri neutralitas secundi significati. eo quiparticipat utroque extremorum scilicet sanitate & aegritudine: aut aequaliter aut inaequaliter: aut secundum lapsum qualitatum primarum inter se: aut passiuarum inter se: aut tertio secundum diuersitatem naturarum adinuicem comparatarum. Et primum quidem intelligitur quia neutralitas secundi significati penes modum primum iam praedictum cadit uel assignatur penes lapsum inter contrarietates qualitatum actiuarum .s. inter frigidita tem & caliditatem, per quarum excessum nocetur corpus nocu mento insensibili: non tamen manifesto. Et similiter intelligen dum est de contrarietate quae cadit inter qualitates passiuas uidelicet inter humiditatem & siccitatem, potest enim in corpo re intendi caliditas & remitti frigiditas, adeo quod nocebitur corpus nocumento insensibili tantum. Et ita potest intendi sic citas & remitti humiditas: itaque corpus impedietur in operatio nibus insensibiliter tamen. Similiter etiam secundo assigni ri potest neutralitas secundi significati penes lapsum in naturii assignabilem: ut quia laedetur in complexione & non in compe sitione: aut econuerso. Et similiter de tertia natura di cendum est Est etiam in hoc uiro neutralitas tertij significati. eo quia in hoc uiro inuenitur dispositio cerebri, per quam aliquando no cetur, licet insensibiliter. Aliquando uero inuenitur haec dispo sitio in corde, stomacho, splene, & musculis, & alijs membris motus, per quam aliquando imperficiuntur operationes praedictorum membrorum: insensibiliter tamen. Ex quo apparet, quod hic uir laborat neutralitate secundi s gnificati, & neutralitate tertij. ut dictum est. Apparet secundo, quod haec neutralitas in eo prima uel secum da non est dicenda in eo simpliciter semper talis: quia non apta semper perdurare. neque nunc talis: quia non apta pusillo tempore permanere. ergo erit dicenda dispositio haec neutralitas se cundi & tertij significati talis ut multum. patet consequentia a sufficienti diuisione cuiuslibet neutralitatis in simpliciter semper. in simpliciter ut multum. & ut nunc diuise a Gal. primo tegni illo cap. Quoniam autem & neutrum tripliciter dicitur. Vnde Vude ex fundamento isto sequitur, quod dispositio huius uiciori parte usque ad rizam. uapor melancholicus terrestreitate ri inestabilis est & frequenter permutabilis. propter quod si ei sua non potest aeque bene penetrare in substantiam cerebri me non prouideatur quandoque percipiet nocumentum in cerediam & posteriorem, & in panniculos illarum partium, sicut pe oro, corde, splene, & in membris motus. unde quia ex nocumen netrare potest in anteriores partes.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
