# Consilia 935

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 935. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/935
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/935

pronosticorum secundo, Praeter haec autem intellige quod si praedictae materiae perfe uerarent in renibus prolixiori tempore, & propter additionem phlegmatis de harenis ad harenas inuiscatae multae harenae in uicem, & a calore intenso diu excocto conuertuntur in lapides inter loca uenarum emulgentium ad superiorem partem colatorij intantum, quod continue superaddito phlegmate & harenis ad lapillos paruos, & calore forti indurante magnificatur lapis, qui quandoque efficitur ita durus & magnus, quod non est eius cura possibilis propter debilitatem uirtutis ad ipsum consequentem: aut propter magnam refistentiam lapidis uel lapidum ex parte uelocitatis duritiei ipsorum. Vnde ex his correlarie concluditur, quod lapis in renibus confirmatus.i.uehementer magnificatus & ualde durus non recipit curationem. Concluditur secundo necessitas inuentionis medicinarum suis uirturibus comminuentium lapides. oportet enim eas esse calidas, subtiliatiuas, incisiuas, separatiuas partium, & abstersiuas. ut inferius uidebitur Concluditur terrio quare lapis in renibus rarius euenit in pueris quam in aliis aetatibus. hoc enim est propter negationem inuentionis causatum efficientium, & materialium lapidis in eis. Concluditur quarto etiam raritas euentus horum lapidum in renibus decrepitorum. licet enim ibidem concurrat inuentio materialis, deficit tamen efficiens utplurimum absentia caliditatis eleuatae notabiliter. Concluditur quinto, quod horum euentus ut ad multum ueri ficatur in primis senibus propter facilitatem ambarum duarum causarum quae dictae sunt. In inuenibus uero uel consistentibus licet adsit causa efficiens.s. caliditas intensa: deficit tamen in eis multitudo phlegmatum praedictorum Et ex his tandem sexto concluditur facilitas euentus harena rum uel lapillerum in carnosis & pinguibus, & alia quamplurima potuissem adiungere correlaria, quae ex his intelligenda sunt. Et sunt omnes fere sermones Auic. decimaoctaua terrij cap. de generatione lapidis in renibus. & tu lege ibi. Haec in summa ul detur huius uiri dispositio. De regimine per res non naturales II. Cap. capitulo primo diligenter con X praecedenti templanti apparere potest fun Sdamentum regiminis praedictarum dispositionum, quae hunc uirum commendatissimum affligunt. & est ut eligatur ei modus regiminis ex parte terum non naturalium conuenienter applicandarum. Deinde ordine tertio declarabitur regimen it tentionum, & instrumentorum medicinalium. Secundum itaque capitulum has sex continebit partes, & pri ma est discurrens permansionem & locum conuenientes ei. setundo uero enumerabit regimen per administrationem quietis & exercitij. tertio uero modum assumptionis nutrientium regulam docebit. quarto autem tractabit de somno & uigilia quinto uero de accidentibus animae. sexto uero diffusum regimen electionis ciborum & potuum demonstrabit. Huius autem secundi capituli summam: quoniam in alio confilio quod incipit, Mansuetissima humanitas, uberrime inuenies: hic dimittemus ad tertium transeuntes. De cura per medicinalia

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
