# Consilia 94.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 94.5 to 94.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/94.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/94.5

2 zucchari aliquantum sufficit cum aqua betonicae fiat confectio solida in rotulis magnis Conferunt enim haec descriptiones tres iuuamento magno omnibus aegritudinibus de materia frigida consumendo eas, & digerendo carminat uentositates capitis, pectoris, stomachi, & om nium membrorum, nutricationis digestionem procurant, cibum penetrare faciunt, spiritus clarificant, neruos confortant, & oppilationes, aperiunt, & exterminant descriptiones earum ex theorica medicinae deduci possunt Solent autem regibus, ducibus, & magnis praelatis ad haec & similia composita adiungi mineralia, ut iacinthus, & sma ragdus, saphirus, limatura auri, & similia: quae qualiter, & qu tum sint necessaria, non uitupero: nec talia multae necessitatis esse credo etiam repletiones plurima repeAd minorandas iuntur instrumenta materias exic cantia ad illustribus auctoribus hincinde collecta: ut pilulae de hiera simplici descriptae a Gal. septimo terapenticae. 2. capitulo. Ex quibus in septimana potest accipi 3 s. parum ante coenam aut 3 j. S. semel, uel bis in mense in aurora tardando cibum per sex horas, praemittendo per unam horam ante prandium ab stersiuum ex uno cyatho aquae ordei cum 3 j. zucchari rub. ca lidum acceptum. His autem pilulis moderniores nonnulli addunt agaricum subtriplum eius, aut sub quadruplum cum eis compo nendo: ut. Rec. pilularum de hiera simplici 3 j. agarici ele cti 3 j. secundum primum modum, aut grana.xv. iuxta secur dum zinziberis gr. v. reformentur cum melle ros. & accipian tur ut prius Conferunt etiam ad hanc intentionem pilulae alephangina descriptione Mesue Ego uero serenitati uestrae transmisi pilulas in hunc modum descriptas, quae caput, neruos, & omnium sensuum organa, & membra nutritiua emundando confortant, nec magna custodia indigent. Rec. aloes hepatici electi 3 ij. agarici electi 3 5. salis gemmae 3 ij. infundantur in succo maioranae, ut ab eo bene sint cooperta, & exponantur soli, uel conseruentur in lo co calido bene usque, ad consumptionem succi tertia uice factam. post hoc. Rec. ameos, florum rorismarini, sticados, assari, nucis muscatae, galangae. an. S 8. nitri gr. vj.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
