# Consilia 95-2

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/95-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/95-2

earum euacuatione completa exercitium non modicum uidetur afferre iuuamentum; ideo paulisper dicendum est Praemittendo primo quòd stante notabili dolore capitis. aut iuncturarum exercitium equitandi, aut neditandi non est con ueniens. Patet, quia ponere materias in fluxu ad maiora noci menta inducit, quam utilitatem afferat. Secundo, quòd stante notabili plenitudine corporis ab exercitio iterum abstinendum est, immo quiescendum. patet ut supra Tertio, quòd mensura exercitij tanta debet esse, ut hominem perducat ad lassitudinem exclusiue. Quarto, quòd cum contingeret propter exercitium lassitudo, abstinendum est ab eo iuxta illud tamosum. In omni motione corporis &c. Quinto, quòd consueta exercitia conuenientia sunt, & minus nocumentum adducunt cum maiori etiam facilitate toleranda, immo & apud debilem iuxta illud famosum sermonem Hip. Assueti assuetos ferre labores. Sexto, quòd secundum diuersitatem partium diuersificantur exercitia. Vniuersale autem exercitium omni alio melius est ieiuno corpore longo tempore mediocriter peditare, aut gradarium equum equitare, aut fricationem toti corpori applicare, incipien do a pedibus usque ad genua, & a genibus usque ad radices coxa rum, a manibus usque ad humeros cum sicco panno, aut manibus inferius trahendo, & mediocriter membra comprimendo, usquequo notabiliter rubedine participent: tales .n. fricationes materias conuenienter a superiori ad inferiora, & a profundo corporis ad exteriora deducunt De particularibus autem exercitijs transeundum, mane expul sis communibus superfluitatibus, urina, sputo, & foecibus fieri pos sunt praedictae fricationes: post ipsas autem caput pannis calidis mediocriter fricari oportet, ut pectine pectinari, si non sentitur in eo dolor capitis: stante enim dolore capitis eius fricationes non conueniunt: sed primae conuenientiores sunt. In tali enim capitis pectinatione non debet multum caput discoopertum de rineri, in quo non parum errat serenitas uestra, ut Venetijs uidi, immo frequenti pannorum coopertura muniri debet. Et ad huc tempore caliditatis: cum.n. in nocte caput fuerit conuenien ter infulis bene calefactum, ex eius discoopertura a matutinali uel nocturna frigiditate facile percutitur: quare ad nocumenta multa perducit Post autem exercitium conueniens oculis est applicari mediocrem ogle De aecritudi. dioerem legendo literam, remota non ualde obiecta respicere a E de mensura aeris. Vigiliae autem, quae & si propter exiccationem, quam induflamma ignis oculos elongare, & reliqua similium facere. cunt essent proficuae.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
