Latin
974.1 to 974.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 974.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
cuius i pse didimus est pars: Idee cum didimus inuoluat substantiam testiculorum non est mirabi le si in testiculis et toto osseo abunde recipiatur materia melancholica substantiae testiculorum, et totius ossei apostematiua apostemate magnae extensionis, propter quod continuum ma terierum descensum osseum non euacuatur a corruptione in suis partibus ulcerosa intantum quod frequenter substantiales partes eius cadunt a scachilosa corruptione. Ex quibus concludere potes si sanguis leprosi astantes tangentes ipsum inficit Etiam audire potes ex istis, quod ut in pluribus, et quasi semper leprosus et leprosa generat leprosos. quod et si uerissimum existat de omni lepta: maxime tamen uerificatur magis de ele phantia dicta. cum ipsa sit prauissima et uenenosa magis omn bus alijs. ut supra deductum est. Haec in summa est species leprae qua affligitur magnificus de minus comes de Campo basso, et est modus et fundamentum theoricae contemplationis circa omnem speciem leprae, et superadde libito tuo. Oportet itaque utilius circa ipsam contemplari curationis modum ostendentis, ut nunc sequitur. huius tractatus. De cura leprae ele Secunda pars phanticae continens capitula decem secundum intentiones decem habendas in ea ¶Modus uniuersalis curationis huius ualetudinis. huius tremendae ualetudinis scientifice Taque ut et utiliter regimen ostendam: in decem intentiones ipsum partiendum esse deduxi. quae etiam secundum partem in omni specie leprae administrari possunt et necessariae sunt. licet eas et instrumenta earum restringam proprie magis ad curam elephantiosorum. Particularem. n. curam leoninae leprae in alio tractatu satis conuenienter euacua ui ad quendam nobilem Venetum de Raymundis. Et alopiti cae leprae materiam curationis euacuaui in alio tractatu ad quę dam Gaytanum in scripto. Et tyriae leprae materiam declaraui curationis in tractatulo ad Ser Nicolaum de Iustinopoli in scripto. quare multa quae hic scribentur elephantiosis erunt propria magis Erunt autem intentiones istae. quarum prima est rectificatio regiminis ex parte sex rerum non naturalium. Secunda uere est materierum minoratiua euacuatio. Tertia uero est earum diuersio. Quarta est digestio ipsarum Quinta est eradicati ua euacuatio.