# Consilia 975.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 975.5 to 975.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/975.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/975.5

quia eorum exiccatio & ingrossatio remotae sunt per aquam in qua infunduntur: quae dat tis penetrationem & ablutionem conuenientem. unde zaltae si ue nebulae esset ei inconuenientes. Similiter etiam & carnes oportet esse leuis digestionis & be ni nutrimenti sicut pullorum & uolatilium degentium in aere & in aquis uelut anatuli pingues, & perdices, & fasiani, & fran tolini, & starnae, turtures, turdi pingues, & palumbi filuestres; & pipiones omnino dimittat: & aliarum usus carnium conuenit ei, & proprie cum non sunt ualde pingues. & caro capretti men salis, & caro uituli lactentis, et castrati iuuenis, & porcellorum iu uenum domesticorum uel siluestrium conueniunt ei. & caro gazelli etiam & iuuenculi cerui est sibi conueniens, & qualeae conueniunt ei, & caro cuniculi etiam multum laudabilis est. Caro leporis non placet mihi propter melancolicitatem suam. De piscibus autem optimi sunt sibi fontales omnes iuuenes omni limositate & uiscositate priuati: & proprie qui sunt appre hati in ciuitatibus. Meliores autem sunt ei fontales & fluuiales quam maritimi. & iterum conuenientiores sunt ei elixi quam assati. Si autem coquantur in oleo melius est ei oleum de sisamo & oliuarum quam de nucibus. & conuenit etiam ei oleum de amig dalis dulcibus: quoniam conuenienter mundificatiuum est & ape ritinum. Butiri autem usus in hoq uiro non uidetur conueniens propter inflammabilitatem, & inflammationem suam. De fructibus aute conueniunt ei suo tempore cerasa & auellanae recentes et amigdalae et pira muscata et reliqua dulcia, pira e OCXCIXX. laudantur ei.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
