# Consilia 976.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 976.1 to 976.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/976.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/976.1

Ficus recentes, & proprie quando post earum co mestionem bibitur aqua recens, & dimittitur uinum: cum etiam mediocris dulcedinis fit: aut ponticitatem laudabilem habens sunt sibi conuenientes. & perfica etiam laudantur ei, & pomi granata dulcia, & muza sunt eisdem valde bona. Acetosa uero granata non conueniunt ei propter conuenientiam complexio nis eorum cum melancolia. Vniuersaliter enim acredo aceti nocet melancolicis. tertio regiminis acutorum. Nuces autem mespilae & sorbae citonia & castaneae dimittantur. poma uero bene matura laudari possunt ei: propterea quia resistunt putre factioni: immo recti ficant eam. Vuae autem bene dulces & albae per duos dies post earum collectionem conseruare conueniunt. De serculis autem conueniunt ei cicerum rubeorum & albe rum brodium: & spinachia, bleta, endiuial, cucurbita, lactuca portulaca, refractae cum foliis foeniculi humidi. omnia haec bene conueniunt. Melones autem bene maturi propter infrigidationem & humectationem & lenificationem quae est in eis sunt ei boni. Et pari ratione conuenirent citruli uel cucumeres dicti nisi timeretur eorum putrefactio vel putredo ex eis. Anguriae uero & proprie quae nascuntur in regno Apuliae sunt sibi bene conuenientes propter apertionem & infrigidationem. quae reperitur in eis, & conuenientem nutricationem accepta ex dulcedine earum. De radicibus uero euitentur scordeon, porrum, allium, bulbus, & raphanus nisi in raro usu. Et ferculum laudant ei factum ex iure decoctionis ranarum fluuialium: & proprie cum foliis bletae maluae uiolarum & cucurbitae. Crisolocana uero inter alias plantas etiam sibi ualde utillima est. Lactis uero usus est sibi ualde conueniens: & proprie factis in eo ferculis quibuscunque. & lac coagulatum colostra dictum, & post caseum & lac rececta nominatum, & caseolae recentes optimae sunt ei & conuenientes Mellis uero usus licet ab auctoribus uniuersa fere concordia approbetur: in hoc tamen uiro non placet mihi propter cor ruptibilitatem eius in stomacho suo a caliditate hepatis notahiliter distemperato. Vsus vero aromatum ut piperis cinamomi utriusque galangae. zingib. & similium calidorum non placet ne praeparent humoes ad adustionem. Verum specierum infrascriptarum usus pla ceret mihi ad uigorandum digestionem eius primam & secundam: immo & tertiam, quarum descriptio est haec. R. croci. 3.i.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
