Latin
983.5 to 983.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 983.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Haec de intentione sexta dicta sufficiant. Intentionis septimae de medicinis rectificantibus membra corrupta malitia materierum istarum. Cap. VII. membra indigentia rectificatio ne Vnt autem ut hepar in quo materiae melancoli cae per adustionem plurimum generantur: &in uenis, &cor, &cerebrum: in quibus materiae corrumpuntur: aut col ruptae recipiuntur. Alia uero membra sunt sicut totius corporis superficies: ad quam materiae corruptae funduntur: &in ipsa etiam frequenter corrumpuntur. Confortantur ergo principalia omnia simul cum decem medicinis magna laude insignitis ab auctoribus. Et prima quidem diuina medicina quam fere omnibus alijs praeualere credo est elec. laetificans nominatum a Rasi: &ab eo compositum nono Alman. cap. de melancolia. lege eius descr ptionem. &de eo exhibere soleo in omni mane per plures dies: &quinque horis ante prandium. 3. ii. uerum quia in hoc domino est hepar notabiliter calidum: &cor etiam &cerebrum, ex hibeo ipsum cum aqua scariolae uel taraxacon, uiol. aut nenufa ris. hae. n. omnes medicinae sunt frigidae, cordiales, cerebrales, &hepaticae. &hincinde legere potes. Secundum uero medicamen cuius memotia non est praemit tenda est tyriaca de uiperis: quia confortat spiritum, &calore innatum: &reddit ipsum potentem ad contrariandum omni lapsuitet detur de ea in potu pluribus diebus in aurora. 3. 8. cum aliqua praedictarum aquarum: et tardetur post eam cibus horis ad minus quinque Tertium principale compositum est elec. de ambra proprie inuen tum ab Aui quito can. summa prima. trac. tertio rub. ista. Electua rium alchesrui. et di electuarium ambrae. det autem ex eo. 3. i. post aetatem eius sex mensium: et proprie cum aqua uiolarum uel buglo saeOCXCIXX. Quartum compositum speciale ualens principalius ad disponnem capitis est confectio de iacincto, &proprie descripta ab Auice. ubi supra rubrica ista. Confectio de iacincto nostra Quintum compositum ualens ad praedicta, &proprie ad dispositionem capitis &cordis est elect. diamuscum dulce descrip. Mes. in antidotario, cuius dosis esse possunt. 3. 11. cum aqua aliqua de praedictis in aurora. Attende tamen quod non minoris iuuamenti est descrip. Diamu. posita ab Auice. quinto cansumma prima, rubrica ista. Medicina de musco dulci.