Latin
984.5 to 984.6
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 984.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
camphorae subtilissime tritae, hoc enim est medicamen diuinum in talibus ut uidebis, et sic est complementum instrumentorum quae perficiunt intentionem septimam. Intentionis octauae de medicaminibus quibus coreumpitur malitia materierum quae in leprosis reperiuntur VIII. semper Cap. expendere contemplationem in re Empus est non minoris utilitatis, et est inueni re medicamina conuenientia ad corrumpendum malitiam materierum, quae in leprosis reperiuntur semper. Pro qua intentione praemittendum primo regimen corruptionis malitiae, complexionis materierum prouenientis ab ex cessu qualitatum communium primarum &secundarum. Secundo uero tangetur regimen cotruptionis prauitatis uenenositatis earum. Rectificatur autem et corrumpitur mala complexio manife ste materierum per digerentia eas in nociuo. Neque enim credo uitum physicis instructionibus adeo eruditum, qui sciret has materias digerere digestione in iuuatiuo. Et iam quidem de talibus digerentibus determinatum est in intentione secunda digestionis materierum. Adhuc etiam intentiones praecedent de his quae confortant membra. Hinc autem succincte dicatur, quod si contingit materias esse uehementer calidas et sicca caliditate puttedinali, tunc de melioribus digerentibus quattuor possunt eligi meditinae mihi inuentae utillimae. Et prima quidem est haec. Rec. syr.