Latin
985.5 to 985.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 985.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
uel de floribus cucur. cum uitello oui agitata usque ad tertium diemtunc: ergo procedatur cum administratione butyri uel affungia recentis usque ad easum escarae, deinde medicetur cum unguen to resino in diebus caloris, aut cum unguento basilicone mi. in diebus frigoris, interpolando tamen aliquando administrationi unguenti Aegyptiaci facti ex melle areto &flore aeris, ad hoc ut non cito fiat ulceris consolidatio. Cognoscitur autem locus praedictarum commissurarum ponendo extremitatem nasi super linea maiori tascetae manus, &extendendo digitum medium per frontem usque ad caput. Cum ergo peruenerit extremitas digiti scunc reuoluatur primus nodus eius uersus superius capi tis. ubi ergo attinget reuolutio nodi digiti ille est locus obuiationis inferioris partis commissurae sagittalis. signetur ergo cum oncaustro, uel memoria, &ibi applicetur cauterium. In membris pauca carne redactis applicetur cum solerti cautela cauterium ne fiat profundatio amplior debito, &proprie in loco epi gloti. Esset . n. timor magnus de nocumento tracheae, arteriae, pulmonis, &continenter cordis. In locis uero quae sunt sicut post aures &collum caueatur a pronfundatione cauterij propter timorem cocturae arteriarum &uenarum. In locis coniunctionis colli cum spatulis timor haberi debet ne perueniat impref sio cauterij ad neruos orientes a spondilibus colli. Cauterij autem applicationem super lateralibus partibus nocrati, &super ipsa no crati timeo propter ipsam nucham. Adhuc etiam cum applicare intenditur cauteria super ipocondrijs non fiat magna profun datio propter nocumentum hepatis in dextro, splenis uero in sinistro apocondrio. Similiter et cum applicantur cauteria super iuncturas diligenti operatione attendendum est ne profundentur in epra neruis propter suspitionem spasmi futuri: &in ligamentis iul cturarum propter prohibitionemi motus earum. unde &propter has causas timoris hodierno tempore multum euanuit ope ratio; applicandi cauteriaractualia. propterea quia manualiter operantes raro reperiuntur conuenienter instructi quantum opè ratio requireret. Et haec est causa propter quam libentius ap plico cauteria potentialia &conuenienter refracta, quaesparuo tpe applicata dimitto contentus magis de reiterata applicatio ne sine nocumento quam de unica eum timore &laesione.