Latin
987.1 to 987.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 987.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
suis quae ponuntur in secundo gradu potest consumere materias. Simili ter etiam scribitur de yera attributa Rasi. Et iterum ade yera intitulata Hippocrati: ut Mes. scripsit in antid. dist. 2. &Auic. 5 can. tract. secundo. tales enim yerae non solum ratione solutionis earum per quam educunt materias leprosorum conferunt in curatione leprosorum: imo etiam &aliis qualitatibus, quae re sultant in eis ex uirtutibus componentium! sicut deducere pe tes examinando earum compositiones Confido etiam in medicinis aliis taliter operantibus: sicut di citur de carne ericij marini: ut scripsit Auic. ipsam conferre etiu propter uehementiam resolutionis &exiccationis eius: sicut eta Serapio scripsit de carne ericij terrestris, quod exiccata &trita, &data in potu leprosis rectificat complexionem malam corru ptam dominantem in corporibus eorum. Et sicut etiam Diosc. scripsit quod idem animal assatum &comestum ualet contra! pram. &concordant hi sermones cum Gal. 11. de simplici medi cina, qui dixit quòd caro eritij assata &potata confert patienti pus elesentiam: apud quem licet multas talium medicinarum me morare potuissem: solum tamen tangam memoriam de magno B inuamento carnium tyri: ut Gal. 11. de simplici medicina nominat achidnam. Et cum bene examinabis sermones eius uidebis quòd est species tyri: quem ibidem Gal. matrassum uocat. &in rei uerita te est species aspidis: cuius partes humano corpori diuersis ap plicantur modis. Quorum primus est ut ex eius carnibus troci sci fiant qui ingrediuntur compositionem tyriacae maioris: cuius in uentor cum horum troc. additione primus fuit Andro. ante ipsum n. non erat cognita medicina famosa magis in curatione ueneno rum quam electuarium inscriptum mitridati Regi Hispaniae: quem Ro mani debellare non potentes armis &bello, conari fuerunt uin cere cum ueneno: a quo se defendit rex ille uirture illius electuarij. Andromacus autem superueniens composuit elect. ex.