# Consilia 987.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 987.1 to 987.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/987.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/987.1

suis quae ponuntur in secundo gradu potest consumere materias. Simili ter etiam scribitur de yera attributa Rasi. Et iterum ade yera intitulata Hippocrati: ut Mes. scripsit in antid. dist. 2. & Auic. 5 can. tract. secundo. tales enim yerae non solum ratione solutionis earum per quam educunt materias leprosorum conferunt in curatione leprosorum: imo etiam & aliis qualitatibus, quae re sultant in eis ex uirtutibus componentium! sicut deducere pe tes examinando earum compositiones Confido etiam in medicinis aliis taliter operantibus: sicut di citur de carne ericij marini: ut scripsit Auic. ipsam conferre etiu propter uehementiam resolutionis & exiccationis eius: sicut eta Serapio scripsit de carne ericij terrestris, quod exiccata & trita, & data in potu leprosis rectificat complexionem malam corru ptam dominantem in corporibus eorum. Et sicut etiam Diosc. scripsit quod idem animal assatum & comestum ualet contra! pram. & concordant hi sermones cum Gal. 11. de simplici medi cina, qui dixit quòd caro eritij assata & potata confert patienti pus elesentiam: apud quem licet multas talium medicinarum me morare potuissem: solum tamen tangam memoriam de magno B inuamento carnium tyri: ut Gal. 11. de simplici medicina nominat achidnam. Et cum bene examinabis sermones eius uidebis quòd est species tyri: quem ibidem Gal. matrassum uocat. & in rei uerita te est species aspidis: cuius partes humano corpori diuersis ap plicantur modis. Quorum primus est ut ex eius carnibus troci sci fiant qui ingrediuntur compositionem tyriacae maioris: cuius in uentor cum horum troc. additione primus fuit Andro. ante ipsum n. non erat cognita medicina famosa magis in curatione ueneno rum quam electuarium inscriptum mitridati Regi Hispaniae: quem Ro mani debellare non potentes armis & bello, conari fuerunt uin cere cum ueneno: a quo se defendit rex ille uirture illius electuarij. Andromacus autem superueniens composuit elect. ex.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
