# Consilia 989.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 989.1 to 989.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/989.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/989.1

quorum primum est tenebrositas uisus amborum oculorum, & proprie dextri, Secundum est dolor in renibus ab harenis & lapillis in eo saepe praesentatus. De cura depilationis pilorum barbae & superciliorum: & Rubr. I. erat primum accidens. itaque primi accidentis memorandum PRo cura primo, quod madefactio partium depilatarum cum decoct. aquae serpentis, & inunctione ipsarum cum oleo ipsius remedia sunt appropriata ad faciendum renasci capillos & pilos ubique locorum: tamen quia remedia talia non euacuantur a suspitione & timore magnis: Idcirco alia quatuor ponam remedia huic accidenti remouendo conferentia. Praemittendo primo, quod talia instrumenta oportet esse habentia has qualitates. Primo. quòd sint calida leuis caliditatis attrahentia uaporem adustum, qui est materia pilorum ad poros. Secundo. ut sint aperitiua ut reseruentur pori aperti & receptiui uaporis iam dicti. Tertio. quòd non sin stiptica: quia clauderent poros. Quarto. non sint uehemen ter inuiscatiua propter illud. Quinto, ut neque uehementer sint exiccatiua Primum ergo compositum est hoc. R. idromell. 3. iiij. ireos 3. j. gr. foeniculi & anisi. an. 3. j. s. satinae siliginis. q.s. ad inspissat dum: fiat linimentum in mortario aeneo cu suo pistello, & modus applicationis eius est ut habeatur decoct. foeniculi hu. ex qua tepida fomententur, & balneentur partes: deinde exiccentur liniantur partes omnes ex praedicto linimento, ter in die naturali renouato Secundum compositum & efficacius illo est hoc. R. olei irini unc.j. olei de piperibus & de croco, ana. unc. j spi. nardi. unc. 8. fa G ri. orobi, quantum sufficit ad inspissandum. fiat linimentum in mortario, ut supra, & applicetur madefactis prius partibus cum euaporatione decoctionis florum camomillae Tertium compositum & adhuc melius alijs est istud. Recipe succi artanitae: succi extremitatum uirgularum lauri. ana. F. ij croci. 3. ij. liniantur saepe loca ex hoc linimento actu calido. Quartum compositum est hoc. Recipe olei de uitel. ouorum prius elixatis & duris. unc. ij. ireos, mirrae rubeae tinctorum, se. genestrae. an. 3.i. aristo. rotundae 3. 5. croci. 9. 1. musci grana. v mellis mundi & clari ad albedinem tendentis. 3. ij. fiat linimen tum in mortario, & applicetur ut supraQuod uero in hac parte dicitur a quibusdam de unctione facta cum puluere uespertilionis combusti.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
