Latin
997.1 to 997.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 997.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
A Altera uero species leonina dicitur humanum corpus horrem dum nimis &furibundum uelut leonem faciens horrenda figi ra &aspectu participantem. Vitima uero eius species elephar tia ab auctoribus nominata est: eo quia humanum corpus ele phantica magnitudine &pinguitia &feritate participare facit. Et nae quidem species quatuor a quatuor humorum adustione me lancolica proueniunt. Alopitia enim prouenit ex melancolia genita ex adustione sanguinis. Tyria uero ex melancolia phlegmatica. Leonina uero ex melancolia colerica. Sicut elephantica ex melancolia melancolica generari dicuntur. hae uariae species leprae &si ita generaliter Quoniam praemissae sint. non tamen adhuc mentem sa tiant utili &necessaria cognitione. ideo praemittenda sunt signa. Primo quidem generalia unicuique speciei leprae, deindi uero partialia &appropriata unicuique speciei signa ponentur Sic enim clare patebit an aliqua species eius dispositionibus no bilis uiri ascribi possit. &an simplex uel composita ex eis. Et iterum an aliqua species leprae cu impetigine uel serpigne uel cancrena uel altera dispositione sociata sit. Sic enim doctrinali processu canon curationis ®iminis elici poterit &non aliter Verum quia scientia signorum non plene haberi potest, nis per notitiam causarum leprae igitur de causis eius paulisper cor siderandum est. Omnis igitur speciei leprae causae ad unum ge nus reduci possent scilicet ad sanguinis infectionem a materia melancolica secum commixta reddente ipsum obiectum incon ueniens uirtuti nutritiuae &operationibus eius. Cum enim hic sanguis tali infectione infectus uirtutem expulsiuam excitat, &ab eadem a nobilibus membris pellitur ad ignobilia. si quidem materia secum commixta subtilis fuerit ad cutim propulsa mor pheam facit. si melancolia fuerit melancolica nigram: si phleg matica albam. Si uero aliquid acuitatis uel adustionis habue rit materia talis faciet impetiginem aut serpiginem. Si uero materia illa contingenter fuerit melancolica grossa durum apostema sephiros nominatum efficiet. Et si eidem aliquid acui tatis miscetur sephiros non purum generabit ad unum expuls locum.