# Consilia 998.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 998.1 to 998.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/998.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/998.1

Si enim ex contactu leuiter scabientis alter scabiosus efficitur, quae erit tua extimatio de contactu leprosi Quarta uero causa spiritualis generationis leprae ponitur es se ciborum & potuum qui intrinsece ipsam efficere possent, aut quia corrumpuntur & aduruntur in corpore hominis a mala complexione ca. & sic. hepatis & cordis. Ex quibus melancolicae materiae per modum adustionis in corpore multiplicatae lepram efficiunt, ut supra dictum est Quinta uero causa leprae generatiua potest esse aggregata ex omnibus, aut pluribus praedictarum causarum quatuor Sexta uero causa ex lege theologica conceditur esse diuinae prouidentiae iudicium humano intellectui non cognoscibile, ut in antiqua lege de Iob & alijs uideri potest, quod tamen non est praesentis speculationis. Ex quarum causarum cognitione facile deduci possent signa cognitionis leprae si bene contemplando meditemur. Quae quidem signa & si a diuersis auctoribus hincinde scripta ponantur: ipsorum tamen congregatar doctrinam ab Auic. positam percipio. tertia quarti ubi supra De signis communibus omnibus speciebus leprae. signa leprae communia quam pluriCVnt autem ma. unum autem est permutatio co Sloris faciei ad rubedinem & nigredinem. Rubedo autem argllere potest ignei caloris adustionem aut materiei colericae & maxime si fuerit rubedo cum citrinitate coniuncta. Nigredo autem cum opacitate materiei melancolicae dominium arguit. quae si fuerit ex adustione genita nigredo erit cum quadam translucentia compulata Secundum signum est obfuscatio in oculis ad rubedinem de cliuis. & nihil aliud significare uidetur nisi in coniunctiua oculi nigredinem aut fuscedinem cum quadam rubicunditate con iunctam: quae quidem arguunt adustiui caloris dominium & ma terierum in quas agit denigrationem, sicut in ardenti carbone quandoque apparent coloris ru. & nigri confractiones. Et tu ex astiori doctrina considera istud esse uerum Tertium signum est in anhelitu strictura: quae quidem mult pliciter accidere potest. aut enim fit propter nimiam cali.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
