# Opuscula anatomica 100

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, RAE RENUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/100

DE UTILITATE Galenum tueatur, velit ipsum non de quavis particula locutum esse, sed de illis tantum, quae excrementis dicatae sunt, quaeque sanguinis repurgationi inserviunt. Figura, quam Renes obtinuerunt, & ipsis utilis est ad dyspathiam, & vicinis partibus non obest, siquidem neque situm earum, neque actionem impedit, & vacua quaedam loca replet. Universa Renum substantia, & praecipue caruncularum, quas papillis mammillarum assimilavimus, quasque carne minus colorata, & nonnihil duriore, quam reliquum corpus Renum, constare cernimus, non secus ac si cera minutissimis lineis descripta esset, quibusdam canaliculis seu sulcis ab ambitu ad cavum protractis exsculpta est; quia lotium angustissimo itinere, ne sanguis cum eo effluat, percolari oportet. Magnitudo eis pro ratione muneris, quo funguntur obtigit, tanta scilicet utrique, quanta satis est ad aqueum excrementum expurgandum, tametsi hoc modo reliquorum viscerum magnitudine expensa, quum melancholicum excrementum caeteris omnibus paucissimum sit, vix dicere possumus, cur Lienem omnium instrumentorum, quae superfluorum excretioni serviunt, maximum Natura fecerit, neque enim ei, qui hujus magnitudinis veram causam assignare cupit, satis est, opinor, ut ad hujus visceris raritatem confugiat. Caeterum Renes duo sunt, nisi Natura legem immutet, & transgrediatur; Lienis autem unus, & una Vesica bilis, quia cum paucissimum sit melancholicum excrementum, & biliosum ipso copiosius, utroque vero aquosum multo cumulatius, unicus Renis tanto excremento purgando sufficere non potuisset, nisi duplo major, quam est, factus esset; magis autem decere Natura putavit, pro magno duos parvos utrimque ad spinam collocare, ne aut Venter eminentior esset, aut animal inaequabile in alterum latus propenderet & inclinaret.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
