# Opuscula anatomica 102

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, RAE RENUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/102

enim praeteream nunc utrum, quemadmodum Aristoteli placuit, alimenti concoctionem & humoris secretionem procuret, certe Renes tegit exterius ac munit, & calorem dissipari prohibet; intus vero instar mollissimi straguli vasis substernitur, & ejus lem ac lubrica humiditate, non secus ac glandula & adeps, quae circa collum Vesicae sita sunt, urinae acrimoniam temperat atque obtundit, facitque ita, ne laedat, neve Renes arescant; quae forsan ratio impulit Aristotelem ut crederet, solere eos, qui Renum vitio aegrotant, pingues esse: verum pinguedo modum excedere non debet; nam nimia copia adeo Renes obstruit, ut densata ipsorum substantia, & constipatis vasis, ipsi pene strangulentur, quod malum propter ubertatem pabuli ovibus saepe accidere, idem Aristoteles testatus est. Membrana exterior Renibus, quos undique ambit, firmat ac fovet, operimenti, vinculi & mollis simul straguli loco est: ea vero, quae propria Renum membrana est, extrinsecus quidem obducta substantiam unitam continet, figuram custodit, superficiemque lubricam ac splendentem reddit; intus vero reflexa, Renum portas & ventres subintrans vasorum comes fit, eaque undique cingens & vestiens admodum firmiora reddit: eorum autem ora num instar coli obtegat & velet, instarque janitoris seu custodis, ne quid inde praeter Naturae institutum egrediatur, provideat, iis relinquo, qui Anatomen accuratius exercent, inquirendum, & proprium pariter glandularum, quae Renibus haerent, usum, quem quidem ego fateor exploratum etiam nunc me non habere.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
