# Opuscula anatomica 104

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, RAE RENUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/104

doque arbitratur, qui etiam nervos Renibus ea ratione tribuit, ut aliquid sensus habeant, quo à plantis sejungi, numeroque particularum animalis censeri possint. Sunt jam omnium partium usus, quantum noster is Tractatus exigit, explicati; idcirco sinem faciam, quum de aqueo humore nonnihil scripsero: hic profecto, quamvis excrementum sit, inutilis tamen non est; nam quamdiu alimentum in Mesenterii Jecorisque venis continetur, dilutum id ac fluxile esse oportet, ut per angusta loca penetrare queat; hanc autem utilitatem serosus humor ob ejus tenuitatem praebet, cujus gratia vehiculum alimenti ab Hippocrate appellatur; sed ubi sanguis in Cavam venam penetravit, hoc auxilio amplius non eget, quia venae amplae sunt, ipse vero fluxilis; cujus rei causa est primum Hepatis, deinde Cordis calor multo vehementior, ideoque vehiculi munere functus, in corpore permanere jam non debet, sed a Renibus attrahi & expelli, quod ut commode fiat, admodum adjuvat tenuitas excrementi; quandoquidem tenuia crassis promptius attrahuntur, & per densam substantiam, cujusmodi est Renum caro, facilius excernuntur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
