# Opuscula anatomica 106

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, RAE RENUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/106

CAP. XLI. De Observatione eorum, quae Consideranda sunt circa Renes ante Ipsorum Sectionem. perto Abdomine, primo Ventriculum, Jecur, ALienem, & Intestina Renibus partim incumbere, partim utrimque adhaerescere inspicies: deinde his particulis ademtis magnitudinem ipsorum intueberis; neque enim ambo eamdem semper dimensionem habent; neque in Foetibus pro ratione aliarum partium symmetriam: sed majores fere usque occurrunt. Numerus nihil speculatione dignum affert, si Natura lege sua stet; sed si secus faciat, unicus Renis spina media innixus magnam admirationem movebit, & longe majorem tres Renes, si ut nobis semel obtigit, eos videndi nactus ocCancasionem fueris.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
