Latin
LECTORI
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 11
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter vasorum nunc narratione omissa de Renum pingui, quo exterior haec membrana refertissima est, idoneam nacti occasionem, hoc loco disseremus: altera tamen tunica paucis antea verbis explicata. Hanc, ut multi arbitrantur, venae &arteriae Renum communis membrana a Peritonaeo orta, procreat; qua enim haec vasa Renes subeunt, illa in parte huiusmodi membrana ab eis recedens lata fit, atque expanditur, eosdemque Renes undique amplexa in orbem circumducitur &contegit: non tamen subjectae ipsorum substantiae adeo pertinaciter adhaeret, ut utriusque extrema fere connata censeri possint: nec ignorandum est hanc membranam hinc inde reflexam, Renum cavitatem una cum vasis ingredi, &cum iisdem per illorum substantiam dispensari. Est praeterea haec tunica altera prius enarrata tenuior, nullisque vasis contexta, &demum quamvis lubrica sit, pinguis plane expers. CAP. V. De Renum Pingui Disputatio. e Renum pingui verba facturus ea, quae in dissectionibus manifestissime conspiciuntur, cum iis, quae a majoribus nostris de eo scribuntur, diligenter a me sunt conferenda; sic enim quivis Anatomicae facultatis peritus eorum, quae a me asseruntur aequus judex esse poterit, &mea sententia firmior ac testatior apparebit.