Latin
BARTHOLOMAEI EUSTACHII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum singulorum Dentium radices propriis concavitatibus, quas agura &magnitudine ipsis omni ex parte respondere dixi, ita affixae sunt, ut moveri ne tantilium quidem possint; nervus item singulis adjunctus, quemadmodum Galenus arbieratur, ad stabilitatem confert: adsunt praeterea vincula fortissima radicibus praecipue adhaerentia, quibus praesepiolis arctissime colligantur; &multifida etiam Oris compago a Gingivis facta Dentes, statim atque ex suis locellis emergunt, undique comprehendit, ut ipsae quoque Gingivae ad Dentium firmitatem, propter exactam compagis conglutinationem, aliquid opis praestare videantur. Sunt vero Gingivae carnes, carunculaeve, quae Dentes undique circumplectuntur, &nini nihil habent, ut Averrhoes scribit, (modo proprie loquamur) glandulosi, quarum commissura, a Ruffo habena dicta, unguium compagem apposite aemulatur: sicut enim cutis extremae unguium parti adhaerescit, ita Gingivae Dentibus adjunctae sunt: haec Gingivarum caro utrum ὅλον ἀπὸ τοῦ εἰλεῖν, quod involvere significat, appelletur, siquidem, ut diximus, Dentibus involvitur, ut eos contineat, an vero quod cicatricem servent ex vulnere, in ortu Dentium accepto, quae ἀλὴ Graece dicitur, alii definiant, mihi in his immorari non libet.