# Opuscula anatomica 11

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, LECTORI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/11

Quapropter vasorum nunc narratione omissa de Renum pingui, quo exterior haec membrana refertissima est, idoneam nacti occasionem, hoc loco disseremus: altera tamen tunica paucis antea verbis explicata. Hanc, ut multi arbitrantur, venae & arteriae Renum communis membrana a Peritonaeo orta, procreat; qua enim haec vasa Renes subeunt, illa in parte huiusmodi membrana ab eis recedens lata fit, atque expanditur, eosdemque Renes undique amplexa in orbem circumducitur & contegit: non tamen subjectae ipsorum substantiae adeo pertinaciter adhaeret, ut utriusque extrema fere connata censeri possint: nec ignorandum est hanc membranam hinc inde reflexam, Renum cavitatem una cum vasis ingredi, & cum iisdem per illorum substantiam dispensari. Est praeterea haec tunica altera prius enarrata tenuior, nullisque vasis contexta, & demum quamvis lubrica sit, pinguis plane expers. CAP. V. De Renum Pingui Disputatio. e Renum pingui verba facturus ea, quae in dissectionibus manifestissime conspiciuntur, cum iis, quae a majoribus nostris de eo scribuntur, diligenter a me sunt conferenda; sic enim quivis Anatomicae facultatis peritus eorum, quae a me asseruntur aequus judex esse poterit, & mea sententia firmior ac testatior apparebit.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
