Latin
RAE RENUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 110
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quaerat forsan &quidem jure aliquis, cur Natura Thoracis vitia per Renum ac Vesicae evacuationem ita raro judicet ac finiat, si adeo brevis est rectaque &declivis, veluti exposuimus, a Thorace in Renes via: esset profecto haec investigatio &pulchra &utilis, sed longe ab instituto nostro abest; neque enim sunt omnia hic a nobis explicanda, sed administratio Renum, una cum ipsius utilitate, exponenda. CAP. XLII. Quopacto Nervi Renum Incidendi sint, &quomodo Investigandum, num per Vasae Urina in Cavitatem ipsorum Coletur.