# Opuscula anatomica 110

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, RAE RENUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/110

Sed quaerat forsan & quidem jure aliquis, cur Natura Thoracis vitia per Renum ac Vesicae evacuationem ita raro judicet ac finiat, si adeo brevis est rectaque & declivis, veluti exposuimus, a Thorace in Renes via: esset profecto haec investigatio & pulchra & utilis, sed longe ab instituto nostro abest; neque enim sunt omnia hic a nobis explicanda, sed administratio Renum, una cum ipsius utilitate, exponenda. CAP. XLII. Quopacto Nervi Renum Incidendi sint, & quomodo Investigandum, num per Vasae Urina in Cavitatem ipsorum Coletur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
