# Opuscula anatomica 116

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/116

Caeterum relicto parumper Urinario vase, Renem a gibba ipsius parte ad simam, per medium ducta linea, scalpello divide, simulque eas, quas paulo ante nominavi carunculas, secundum ipsarum longitudinem dissecato; mox Renum undique substantiam digitis nunc tendens, nunc laxans dispice, num concreta ac suffusa sit, & instar cerae, quae minutissimis rectisque quibusdam lineis ab ambitu ad centrum tendentibus exsculpta sit, tota descripta esse videatur; an fibris potius carneis aut ligamentosis cuncta sit praedita; an vero neutrum horum sit, sed vasa capillorum modo per eamdem distributa, ejusmodi fibrarum speciem repraesentent; considera etiam, num rationi congruat asserere, per hos sulcos, instar pilorum tenues, lotium ipsum in Urinarii meatus ramos, atque ab iis in Renum cavitatem percolari; & num denique mirum hoc Naturae artificium aliis Anatomicis exploratum fuerit: licebit autem hos sulcos in substantia Renum exsculptos, perinde atque exigua foramina in papillis mammillarum, melius cernere, si eamdem Renum substantiam scalpello antea divisam, & digitis hinc inde tractam discideris: poteris etiam alia ratione administrationis uti ad Urinarii vasis sinum ac ramos, nec non & carunculas, quae eorum fines ingrediuntur, intuendum, obtusum scilicet stylum per Ureterem in singulos ejus ramos conjiciendo, eodemque Renem ipsum in parte gibba semper perforando, & qua stylus penetrat, scalpello Renem ad cavum usque dividendo: hoc sane pacto singulas carunculas singulosque ramos Urinarii meatus recta per medium scindes, talemque Renis speciem fieri videbis, qualem nos in una ex nostris Tabulis delineavimus; neque enim conficta, opinor, ab aliis copia pinguedinis impedimento esse poterit, quominus omnia adamussim cernere ac dijudicare possis; quandoquidem in hac parte ne tantillum quidem pinguedinis reperitur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
