Latin
CAP. XLIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 117
Unproofread scanNot analysed yet
His rite administratis, hortor obtestorque omnes Anatomicae Artis studiosos, ut caninum ac bubulum Renem dissecent, quo melius quae a me &ab aliis de Renibus scribuntur, assequi possint; si enim canis Renem, sectione a gibba ipsius parte ad sinum usque ducta, primo quis dividat, inspiciet longe secus, quam in homine, portionem quamdam albam &exanguem, nascenti Lunae non absimilem, sinum in duas partes dirimere; deinde hac Renis portione utrimque scalpello detracta, rami membranosi corporis in conspectum venient, qui longe aliter se habent quam humani, stylus enim per Ureterem immissus in nullum ipsorum ingreditur: deinde ut de vera canini Renis descriptione atque administratione certior fias, membranosum corpus, membranae subjectae extremis in partibus connatum, secare oportet, atque, ut pictura nostrarum Tabularum admonet, detrahere; sub eo enim quasi sub operculo, utriusque vasis Emulgentis rami multa pinguedine septi continentur, quibus membrana Renum propria in Renis sinum reflexa pluribus foraminibus pervia, instar straguli, substrata est, per quae vasorum surculis commodum ac tutum iter praebetur; haec profecto administratio idonea est, si recte fiat, ad persuadendum unicuique, nisi animo sit plane obstinato, num utriusque vasis Emulgentis rami in corpus membranosum, ut alii scribunt, degenerent, anve pro humano Rene caninus sit incidendus ac describendus.