# Opuscula anatomica 119-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, SYLVESTRO VALERIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/119-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/119-2

SYLVESTRO VALERIO Equiti, & D. Marci Procuratori & Senatori Amplissimo, Sapientissimo &c. LEAL LEALIS EG πράττον. on essem unquam ausus, INCLYTE. HEROS, tam exili donario, quale istud esse opusculum comperior, adorare Celsitudinem Tuam, & Anatomicis veluti crepundiis gravem animum Reique Publicae perpetuo intentum temere interpellare, nisi in mentem mihi venisset, quod in Sacris aliquando paginis perlegi: a Honora Dominum de tua substantia, & de primitiis frugum tuarum da eiFecerunt ista audacem verba, quem antea verecundus comprimebat timor, & reverentia; neque temeritatis te damnaturum speravi imperata colentem ouum tam multa, tamque grandia, quibus me cumulasti, beneficia (excelsae argumenta indolis) propalam Dominum TE meum commonstrent. Atqui jucundas mihi primo non posuit munificentia catenas, neque solis devinxisti me donis Tuis: aliis profectò virtutibus effulges, quae contemplantem antea rapuerunt, stupore incusso, obstrinxerunt subinde. Peccem AMPLISSIME SENATOR in Magnitudinem Tuam, si capacissimum pectus, & Sapientiae laevigatum articulis contractiori audeam stya Lib. Proverb. cap. tertio. lo adumbrare. Dabitur aliubi opportunior fortasse occasio loquendi. Nunc Virtutes malo Tuas venerabundus suspicere, quam numerare curiosus, cum nullum praesertim esse audiam, cui de illarum multitudine praenuncia famae non dixerit.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
