# Opuscula anatomica 122

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/122

Neque vero praetermittendum est, Ureterem statim ab egressu e Renibus latiorem redditum, instarque Ventriculi seu perae pastoralis recurvatum, frequenter magnam lapillorum copiam congregare, quos postea Natura sagax sensim inde cum urinis expellit, quibus iter ob vasis curvitatem interceptum non est, quamvis sit calculis refertissimum. Hoc sane Naturae diligentiam summopere commendat; sed magis illud, quod lapides insignis magnitudinis in Renum sinu contentos, quasi coronarum orbes, medios ferat. Superioribus annis Juvenis quidam altero Rene doluit, cruciatusque adeo auctus est, ut misellus brevi vitam cum morte commutarit; hunc calculo minime laborare, constanter affirmabant Medici, quia neque urina suppressa unquam fuerat, neque tenuis, aut turbida, seu sabulosa apparuerat; his omnibus (multi sane erant) solus ego repugnabam, arbitratus alterum Renem officio suo probe fungi, alterum prorsus obstructum nihil lotii excernere, contentionem diremit sectio, quae aliter se habere, quam nos opinaremur, patefecit, lapidem nimirum magnum & oblongum cruciatus & interitus causam fuisse, qui quum esset medius perforatus quominus urina exiret, impedire non poterat. Renum praeterea lapides ab iis, qui in Vesica generantur, solo colore a Medico distingui posse, fere ab omnibus receptum est; sed hoc plerumque fallere, ex dissectione intelligimus, quandoquidem Renum lapides rubei vel crocei perpetuo non occurrunt, sed non raro albi & cinericii conspiciuntur, cujus rei exempla multa afferre possem, sed uno contentus affirmo, vidisse me in Episcopo Senoga. liensi, cujus paulo ante memini, lapidem album in signis OCsignis magnitudinis principium vasis Urinarii cupare, reliquum vero cavitatis Renum innumeris fere lapillis ejusdem coloris repletum esse.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
