# Opuscula anatomica 124

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/124

utrumque vas Urinarium laqueo liga, unde fiet, ut mejere canis amplius nequeat, Vesicaque inanis & vacua reddatur, meatus vero Urinarii supra vinculum lotio pleni ac distenti appareant: his inspectis vincula relaxanda sunt, atque animantis pudende injicienda, unde accidet, ut Vesica lotio impleatur, nihilque ex ea per Urinarios meatus ad Renes regredi possit; tametsi in magna & longa suppressione urinae contrarium accidere in pluribus aegrotis, quandoque observaverim; deinde alterum vas Urinarium, sicut primum, ligandum est, quod quidem ab urina retenta in tumorem extolletur, id quod alteri non continget, quia libere illa confluere in Vesicam potest; denique ambo haec vasa transversim incidenda sunt, & abdominis vulnus diligenter suendum, ac medicamento aliquo emplastico, ne urina effluat, illinendum; quo peracto implebitur cavitas Peritonaei lotio, non secus ac si animal Hydrope laboraret. Verum quando ea, quae pollicitus sum videor jam praestitisse, & meam fidem liberasse, opportunum est de tabula manum tollere, ac de Renibus disserendi finem facere. BAR

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
