# Opuscula anatomica 126

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/126

etenim magna prudentiâ singularique virtute praeditus ita Te geris, ut quamvis Fortuna maxime adjuveris, tamen sic eam arbitrio Tuo regis, ut ipsa Tibi parere cogatur, & nihil posse videatur: nam etsi in alto Dignitatis gradu collocatus es, multisque Fortunae praesidiis auctus, tamen Virtuti Tuae multo plura, quam accepisti, debentur, & speramus fore, ut brevi ad eum honoris gradum pervenias, ad quem perpauci post multos labores, longasque vigilias, extrema senectute pervenire potuerunt; siquidem eo consilio, eaque moderatione vitam ducis, Teque altius provehi sinis, ut quae alios impediunt, quominus ad summum Dignitatis & Authoritatis apicem perveniant Te remorari minime possint: nam admirabilis in Te Pietas Religioque elucet, & summa in rebus gerendis Prudentia, qua tum praesentia cognoscis, praeteritorum non oblitus, tum futura longe prospicis: quamobrem quae aliis difficilia sunt Tibi fiunt facilia & expedita; nemo ingenium, Eloquentiam ac Doctrinam Tuam non admiratur, adeo temperantem te ostendis, & optimis moribus praeditum, ut omnia facile modereris, magnaque humanitate suavique consuetudine omnes, qui Te norunt, allicias, utque Te ament, colant & observent, pene compellas. Equidem dum haec considero, non possum me continere, quin Te assidue laudem; sed merita Tua multo majora sunt, quam ut possint oratione mea pro dignitate ornari. dubitarem autem, ne viderer assentatiuncula quadam Tuam gratiam aucupari velle, nisi quae a me dicuntur ita nota essent, ut concedi oporteat, invidos potius existimandos esse eos, qui Te non admirantur, quam assentatores, qui hoc modo laudant.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
